[9] EPISTOLA IX. Cl. Viro, D. IOANNI a LASKO, Domino & patrono suo. Ita quidem literis Sbignei ad me datis cognoveram, te Witebergae esse debere. Sed quia ille me quoque illic esse suspicabatur, paucis de te scripsit. Tantum mihi gratulatus est quod te illic consecutus fuerim. Verum quia hesterno vesperi forte in quendam Jurisperitum insideram, Germanum quidem illum, sed qui te & fratres omnes nosset, ex eo audivi te illi visum esse diebus May in nescio quo oppido Poloniae: non poterat enim nominare nomen Polonicum homo Germanus; & ego sane facile passus sum mihi id persuaderi, cum & te ille potuerit mihi ita depingere, ut certo potuerim cognoscere, eum, videndo te, errare non potuisse; & tantum jam temporis, posteaquam Sbigneus ad me scripsit (scripsit enim die XXIII. Martii) effluxerit, ut interea vel consilium mutare potueris, de profectione, vel si etiam profectus misses, iterum redire. Misi autem acceptis Sbignei literis nuncium meum Witebergam, sed quantum jam cognosco sumptus perdidi. Hac itaque re permotus non dubitavi ad te scribere, cum hac multi proficiscerentur ad mercatum Vratislaviensem, ut illinc iterum ad te remittantur Cracoviam: & tamen ne quid incaute agamus inscripsi literas Sbigneo, si tu fortasse abesses a Polonia. Nam puto eum jam a me accepisse literas, ut & fasciculos priores a me missos, te absente ad se acciperet. Idem ipse quem dixi jurisperitus attulerat fecum Cracovia duos panes, siligineum alterum, alterum robeum. Hos miraculi loco nobis exhibebat super coenam. Signum erat omnibus, maximam caritatem annonae esse Cracoviae. Sed idem longe majus miraculum narrabat, Cracoviae idem esse si quis justam causam habeat atque iniquam: nec illic justitiam valere sed munera & largitiones. Deferebat se lucrum vel duorum millium in anno facere potuisse, si omnium a quibus postulabatur caussas in foro agere voluisset: sed sibi conscientiam rectam & aequitatem magis cordi esse quam totum orbem. Narrabat & alia multa de Magistratibus & Sacerdotiis, sed illa memini passim ab omnibus spargi atque jactari apud nostros. Quae huc afferuntur ea tibi duxi significanda esse. Convenerant, uti prioribus literis tibi significavi, Witebergam, sacramentarii, qui erant nominis alicujus, ab Argentina WOLFGANGUS CAPITO, MARTINUS BUCERUS: ab Augusta BONIFACIUS UNDFHARD, MUSCULUS: ab Ulma MARTINUS FRECHTUS: a Constantia Io. IUUICK: a Francfordia Io. BERNHARD: ab Esling IACOBUS OTTERUS: a R eut-ling MATTHAEUS ALBERUS, Io. SCHRADINUS; a Memminga GERVASIUS SCHOLASTICUS; a Veifeld MARTINUS GERMAN, ex reliqua Helvetia multi aderant, nempe ex his civitatibus, Basel, Zurich, hoc est Tiguro, Schaffhausen, Bern, Sanct-Gallen, Biel, Mulhausen, Eysenach: a Gotha FRIDERICUS MICONIUS. IUSTUS MOENIUS ab Erfurdia, qui concionem habuit die ascensionis DOMINI. Hi per octiduum cum Lutheranis serio disputabant de Sacramento, non publice quidem sed in aedibus Lutheri. Post longam tractationem sic BUCERUS suam & omnium quos dixi sententiam explicavit. Constare juxta Irenei sententiam Eucharistiam rebus duabus terrena & coelesti, hoc est, cum pane & vino, vere & (ut loquuntur) substantialiter, adesse, exhiberi & sumi corpus Christi & sanguinem. Extra usum vero, negant adesse corpus CHRISTI ut cum asservatur in pyxide, aut in publicis supplicationibus ostenditur. Confessi etiam sunt hanc institutionem Sacramenti valere in Ecclesia, nec pendere ex dignitate ministri aut sumentis; & juxta Paulum, indignos etiam manducare, & eis porrigi vere corpus & sanguinem CHRISTI, ubi servantur verba & instituta CHRISTI; Sed tamen tales ad judicium sumere, ut qui abutantur, sine poenitentia & fide manducantes. Haec fere summa est concordiae. Tametsi autem nihildum de ea est aeditum aut scriptis promulgatum: necesse enim habuerunt ii quos scripsi de omnibus ad fratres & Ecclesias suas referre. Tamen confessi sunt omnes perpetua se & sentire velle & docere, quemadmodum jam in hac ipsa Synodio dixissent. BUCERUS vero qui doctissimus omnium habetur inter eos ipsos sacramentarios concionem habuit ad omnem Witebergensem Ecclesiam xxviii mensis May. Ibi homo doctus & copiosus cum ingenti omnium & admiratione & laetitia testatus est palam, se & omnes qui venissent secum de Eucharistia & omnibus articulis sentire cum Witebergensibus doctoribus, quos in coelum ferebat, affirmans eos pure docere Evangelium, & primos authores esse hac tempestate renovati Evangelij. Sed concionis summam descriptam habes in charta. A concione usi sunt sacramento corporis & sanguinis BUCERUS, CAPITO & multi alij. Ita coiit concordia de sacramento. Nam spreta laude sua viri illi non dubitaverunt errorem suum publice confiteri. ANDREAS FR. |